HISTORIA LIBRI DANIELIS

CAPUT VI: Quarta visio Danielis

#Dan. VII#Zach. VI#Esth. III#Psal. LXXVI#Luc. XXII#Apoc. VII#Psal. XCVI#I Cor. XV#ibid.#Act. I

Sequitur quarta visio Danielis, non secundum ordinem libri ejus, sed secundum historiam, in qua vidit secundum imagines quatuor bestiarum, quatuor regna, quae vidit Nabuchodonosor in statua quadriformi; sed additum est de Antichristo, et die judicii. Porro anno primo Baltassar vidit Daniel somnium, cujus summam scribens ait: Videbam, et ecce quatuor venti pugnabant in medio mari. Hae sunt angelicae potestates, quae laborant pro regnis mundi quibus praesunt. Et quatuor bestiae ascendebant de mari, prima quasi leaena, et habebat alas aquilae. Et evulsae sunt alae ejus, et sublata est de terra, et super pedes quasi homo stetit, et cor ejus datum est ei. Hoc est regnum Assyriorum, quod comparatur leaenae propter violentiam et libidinis impatientiam, quia leaena semper in coitum gestit. Alas aquilae habuit propter longaevitatem. Nam in secunda aetate inchoans sub Sarug proavo Abrahae et descendit usque ad quintam sub Baltassar. Quod autem alae evulsae sunt, et stetit ut homo, et cor ei datum est, ad dejectionem Nabuchodonosor respicit, et restitutionem. Secunda bestia similis urso in parte, et tres ordines dentium erant in ore ejus, et in dentibus ejus principes tres, et dicebat ei: Surge, comede carnes plurimas, hoc est regnum Persarum, quod comparatur urso propter patientiam laboris et victus parcitatem. Nam pro pulmento sale utebantur, et cardamomo, sed similis fuit urso in parte, non ex toto, quia in populum Dei nihil crudeliter egit, unde in Zacharia dicuntur equi albi. Tres ordines dentium habuit, id est tria regna in principio sui, Medorum, Persarum et Chaldaeorum, vel tres principes habuit super centum viginti satrapas. Quod dicebant ei, comede carnes plurimas, hoc refertur ad Assuerum, cui dixit Aman, ut occideret Judaeos. Tertia bestia quasi pardus, et habebat alas avis, et quatuor capita erant in ea, et potestas data est ei; hoc est regnum Graecorum, quod comparatur pardo, qui saltu ruit in mortem propter impetum Alexandri. Et varii colores, diversa sub eo regna significant. Alas habuit, quia nihil velocius victoria Alexandri; quatuor capita ejus quatuor sunt Alexandri successores. Nec hanc potestatem habuit a se Alexander, sed fuit virga furoris Domini in filios pestilentes. Quarta bestia terribilis, et fortis, dentes ferreos habens, comedens, et reliqua pedibus conculcans, hoc est regnum Romanorum, quod nulli bestiae comparavit Daniel, ut quidquid ferocius in bestiis cogitamus, intelligamus in Romanis. Hebraeus tamen dicit similem fuisse apro, secundum illud Psalmistae: Vastavit eam aper de silva, et singularis ferus depastus est eam. Hoc regnum caetera conculcavit. Quod sequitur et habebat cornua decem, respicit ad finem mundi, quia tunc regnum Romanorum dividetur in decem regna; quod significatum est per decem soles in vaticinio Sibyllae. Et ecce cornu aliud parvum ortum est de medio eorum. Hic est Antichristus de tribu Dan ignobilis, in obscuro loco Babyloniae nasciturus. Ex seminibus quidem parentum concipietur, sed post conceptum spiritus malignus descendet in uterum matris, cujus virtute deinceps puer aletur, nascetur, adolescet; unde filius perditionis dicitur. Et tria de cornibus primis evulsa sunt a facie ejus, id est tres reges de decem prius interficiet, regem scilicet Africae, Aegypti, et Aethiopiae. Tunc alii septem victori colla submittent. Et ecce quasi oculi hominis erant in eo, id est alta et mirabilis scientia, quia magice miracula faciet, et inveniet thesauros absconditos. Et erit ei os loquens ingentia, quia Deum se dicet, et circumcidet se, dicet se Messiam esse, confluent ad eum Judaei, reaedificabit templum, et solium suum ponet in eo, convertet ad se homines terrore, muneribus, miraculis. Eliam, et Enoch interficiet. Aspiciebam haec, id est potestatem hujus, donec throni positi sunt, de quibus in Evangelio: Sedebitis super thronos, et Antiquus dierum sedit, id est Deus aeternus judex, qui apud Joannem solus in throno sedet. Vestimentum ejus quasi nix candidum, et capilli ejus, quasi lana munda, gloriam majestatis ejus significant. Thronus ejus flammae ignis. Rotae ejus ignis accensus: hoc est quod alibi dicitur in Psalmo: Ignis ante ipsum praecedet. Fluvius igneus, et rapidus egrediebatur, a facie ejus; quod celeritatem judicii notat, quam dicit Apostolus, in momento, in ictu oculi futuram. Millia millium ministrabant ei, et decies centena millia assitebant ei, inculcatio est; nam decies centena millia, idem est quod millia millium hoc ad exercitus angelorum refertur. Judicium sedit, et libri aperti sunt, id est judicibus sedentibus, conscientiae singulorum patebunt. Et vidi quod interfecta esset bestia quarta, aliarumque ablata esset potestas, quia tunc cessabit omnis praelatio, cum tradet Christus regnum Deo Patri. Et ecce cum nubibus coeli, quasi Filius hominis veniebat, quia Christus bajulis nubibus ascendet in aera, secundum illud: Ita veniet quemadmodum vidistis eum euntem in coelum, et usque ad Antiquum dierum perveniet, quia Christus per omnia aequalis est Patri, et dedit ei potestatem et honorem, et regnum sempiternum. Cumque vidisset haec Daniel accessit ad unum de assistentibus, et quaerebat veritatem. Qui exposuit ei singula, haec addens de Antichristo: Sanctos Altissimi conteret, et tradentur in manu ejus usque ad tempus, et tempora, et dimidium temporis, id est usque ad annum, et duos annos, et dimidium anni. Hebraeus enim nomine temporis significat annum, et per numerum pluralem duos annos. Hebraeus enim habet dualem numerum, sicut et Graecus. Breve erit tempus hoc, sed nisi abbreviati essent illi, non salva fieret omnis caro.